monumenta.ch > Plinius > sectio 91

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 15, 91
{XXIV} sunt qui honori nomen interpetentur et Iovis glandem esse dicant. nuper consularem virum audivi biferas et iuglandes nuces habere se profitentem. de pistaciis, et ipso nucum genere, in suo loco retulimus. et haec autem idem Vitellius in Italiam primus intulit eodem tempore, simulque in Hispaniam Flaccus Pompeius eques Romanus, qui cum eo militabat.